Pagina:Lex Salica (1906).pdf/62

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
60
LEX SALICA.


Add. 2[a]428. Si quis hominem de bargo vel[b] de furca429 abattere430 presumpserit sine voluntate iudicis, solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 3[c]. Si quis caput de homine[d] quem[e] suus inimicus in palo misisset, aliquis[f] eum exinde sine permisso iudicis aut illius qui eum ibidem missit tollere presumpserit[f], solidos XV culpabilis iudi­cetur.

§ 9. Si quis hominem ingenuum[g] in poteum lactaverit[h] et vi­vus431 inde exierit[h], IV M dinarios[i] qui faciunt solidos C culpabi­lis iudicetur.

Add. 4[k]. Si vero in puteo mortuus fuerit, XXIV M denarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

Add. 5[l]. Si autem qui praecipitatus est, mortuus fuerit, tota leude sua conponatur.

Add. 6[l]. Atque ita unaquaque persona quae maiori minorive conpositione conponi debuerat.

Add. 7[l]. Si de praecipitio periculo mortis evaserit, medietate leudis suae conponatur, qua conponi debuerat si mortuus fuisset. Nam et si mortuus fuerit, unusquisque secundum modum leudis suae conponatur.