Pagina:Lex Salica (1906).pdf/67

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
65
LEX SALICA.


§ 6. Si vero neptas[a] filius non fuerit[b], consobrine[c] filius qui ex maternae genere venit, ille eos accipiat.

§ 7. Si vero nec consobrine[d] filius fuerit, tunc avunculus frater matris reipus ille accipiat.

§ 8. Si vero nec adhuc avunculus fuerit, tunc frater illius qui eum mulierem ante habuit, si in hereditatem[e] non est venturus, ipse eos reipus accipiat.

§ 9. Et si nec ipse frater fuerit, qui proximior fuerit extra[f] superiores[g] nominatos[h][i] singillatim[k] dicti[l] secundum parentilla457 usque[m] ad sextum genuculum[m]458, si hereditatem illius mariti de­functi non accipiat[k], ille reipus illius accipiat.

§ 10. Iam post sexto genuculum si non fuerint, in fisco reipus ipse vel causa quae exinde orta fuerit colligatur.

XLV. De migrantibus[n]459.

§ 1. Si quis super[o] alterum460 in villa[o]461 migrare voluerit, si[p] unus vel[q] aliqui[r] de ipsis qui[s] in villa consistunt[s] eum sus­cipere voluerit, si vel unus[t] exteterit qui contradicat462 migranti[u], ibidem licentiam non habebit[v].