Pagina:Lex Salica (1906).pdf/73

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
71
LEX SALICA.

inter[a] ipso placito qui interfuit[b] qui caballo[c] ipso aut venderit[d] aut cambiaverit[e] aut fortasse in[f] solitudinem[g] dederit[f], omnes[h] intro[i] placito isto communiantur, hoc est ut unusquisque de[k] cum negotiatoribus[l] alter alterum admoneat[m]499. Et si quis commonitus fuerit et eum sunnis non tenuerit[n] et ad placitum venire distulerit, tunc ille qui cum eum negotiavit mittat[o] tres testes, quomodo[p] ei nunciasset[q], ut ad placitum[r] veniret, et alteros tres, quod publicae501 ab eo[s][t] negociasset. Istud si facerit, exuit se de latrocinio. Et ille qui non venerit super[u] quem testes iuraverunt[u], ille erit latro illius qui agnoscit et precium reddat ille[v] qui cum illo negociavit, et ille[w] secundum legem conponat ille[z] qui res suas agnoscit502. Ista omnia in illo mallo[x] debent fieri ubi ille[y] est gamallus[aa]503 super quem