Pagina:Lex Salica (1906).pdf/75

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
73
LEX SALICA.


XLIX. De testibus509.

§ 1. Si quis testis necesse abuerit ut donit[a], et fortasse testes nolunt ad placitum venire, ille qui eos necessarius habet[b] satisfacere et[c][d] manire[e] eos cum testibus[f]510 debet ad placitum[g]511, ut ea quae noverunt[h]512 iurati dicant.

§ 2. Si venire noluerint et eos sunnis513 non tricaverunt[i]514, DC dinarios qui faciunt solidos XV quisque illorum culpabilis iudicetur.

§ 3. Si vero praesentes515 fuerint vocati in testimonium516 et noluerint ea quae noverint iurati dicere, et ferbanniti[k]517 fuerint, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur[l].

L. De fides factas[m]518.

§ 1. Si quis ingenuus aut letus519 alteri fidem fecerit[n], tunc ille cui fides facta est in[o] XL[p] noctes aut quomodo [placitum[q]520 fecerit quando[r] fidem fecit ad domum]521 illius[r][s] cum testibus vel cum illo[t] qui praecium adpreciare522 debent accedere debet[o]. Et si