Pagina:Lex Salica (1906).pdf/76

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
74
LEX SALICA.

noluerit fidem facta solvere, solidos XV523 super[a] debitum quod fidem fecerit[a] culpabilis iudicetur.

§ 2. Si[b] adhuc noluerit conponere, debet eum ad mallum manire524 et sic nexti canthichius525 mallare debet: rogo te, thungine526, ut nexti canthichus gasacio527 meo illo qui mihi fidem fecit et debitum debet. Et nominare[c] debet quale debitum debeat[d] unde ei fidem fecerat. Tunc thunginus dicere debet: nexthe ganthichio ego illo in hoc[e] quod lex Salica ait[f]. Tunc ipse cui fides facta est testare[g][h] debet, ut nulli alteri nec solvat nec pignus donet solutionis nisi ante ille[i] impleat[k] quod[l] et fidem fecerat. Et festinanter[m]528 ad domum illius illa die[n] antequam[o] sol collocet[o]529 cum testibus ambulare debet et rogare sibi debitum solvere. Si hoc[p] noluerit facere[q], solem ei collocet. Tunc si solem collocaverit, CXX dinarios qui faciunt solidos III super debitum[r] adcrescant[s]530. Istud usque ad tres vices per tres notinas[t]531 fieri debet, et in tercia ista omnia facta [et noluerit][u] componere, usque ad CCCLX dinarios, hoc est solidos nove