Pagina:Lex Salica (1906).pdf/78

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
76
LEX SALICA.

secundum iustum praecium satisfaciatis[a]. Quod si audire[b] noluerit praesens aut absens, tunc[c] rachineburgii praecium quantum valuerit debitus quod debet, hoc de furtuna sua illi tollant et de[d] ipsa secundum legem quae debet[d]541, duas partes cuius causa est[e], tertia parte grafio frito542 ad se[f] recolligat, si tamen fritus iam ante de ipsa causa non fuit solutus.

§ 4. Si grafio rogitus[g] fuerit[h] et sunnis543 eum non tenuerit aut certa[i][k] ratio dominica544 et si[l] distulerit ut non ambulet neque in rem mittat qui[m] cum legem et institiam exire[n] debeat[m], de vita culpabilis[o]545 esse debet[o] aut quantum valet se redemat.

LI[p].

§ 1. Si quis grafionem iniuste[q]546 ad res alienas tollendas invitat et[r] rogaverit ambulare[r] et[s][t] legitime eum iactivum aut admallatum547 non habuerit[s] aut[u] fides ei facta [non][v] fuerit[s][t], VIII M. denarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.