Pagina:Lex Salica (1906).pdf/84

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
82
LEX SALICA.

mortuum expoliaverit[a], de unaquaque de istis solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2[b]. Si[c] corpus iam sepultum effuderit[d] et[e] expoliaverit, et ei fuerit adprobatum, wargus581 sit[f] usque in die illa quam ille cum parentibus582 ipsius defuncti conveniat, et[g] ipsi pro eum rogare debent ut ille inter homines[h] liceat accedere[i]. Et qui ei antequam parentibus conponat aut panem dederit aut hospitalitatem dederit, seu[k] parentes seu uxor proxima[k], DC dinarios qui faciunt solides XV culpabilis iudicetur.

§ 3[l]. Ipse[m] vero[n] qui hoc admisisse probatur[o][m], VIII M. dinarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

§ 4584. Si quis hominem mortuum super alterum in nauco[p] aut in poteo[q] miserit, et ei fuerit adprobatum, MDCCC dinarios[r] qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 3[s]585. Si quis basilicas[t]586 expoliaverit desuper hominem mortuum, solidos XXX culpabilis iudicetur[u].