Pagina:Lex Salica (1906).pdf/90

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
88
LEX SALICA.

cinctus, discalcius, palo in manu, sepe626 sallire debet, ut pro medietate627 quantum de compositione diger est aut quantum lex addicat, illi tres solvant, hoc est[a] illi alii qui de paterno[b] generatione veniunt[c] facere debent. Si[d] vero de illis quicumque[e][f] proximior[g] fuerit, ut non habeat unde integrum debitum solvat, quicumque de illis[f] plus[h] habet[i] iterum[d] super illum chrenecruda ille qui paurerior est iactet, ut ille tota lege solvat. Quam[k][l] si vero nec ipse habuerit unde[m] tota[n] persolvat[l][m], tunc illum qui homicidium fecit, qui eum sub[o][p] fidem habuit[q]629 in[r] mallo praesentare debent[s], et sic postea[r] eum per quattuor[t] mallos ad[u] suam fidem tollant[v][u]. Et si eum in[w] conpositione nullus ad fidem tullerunt, hoc[z] est ut redimant[x] de [quo non][y] persolvit[z], tunc de sua vita conponat630.

Add. 1[j]. At praesentibus temporibus si de suis propriis rebus non habuerit unde transolvere aut se de lege defensare possit, omnis caussa superius comprehensa ad caput suum pertinet observare.