Pagina:Lex Salica (1906).pdf/93

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
91
LEX SALICA.


LXI. De charoena646.

§ 1. Si quis alteri de manum suam[a] desuper alterum[b] aliquid[c] rapuerit[d]647, rem[e] in caput[f]648 reddat et insuper[e] MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 2[g]649. Si quis vero hominem mortuum expoliaverit violenter, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur. Similiter et super hominem vivo aliqua expolia tulerit violenter, solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 3650. Si[h] vero quicumque homo quamlibet rem desuper hominem [in tertia][i] manum mittere voluerit[k], sed[l] si haec manum violenter tulerit[l], MCC dinarios[m] qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 1[n]651. Si quis hominem dormientem[o] expoliaverit, solidos C[p] culpabilis.