Pagina:Lex Salica (1906).pdf/94

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
92
LEX SALICA.


LXII. De conpositione homicidii[a].

§ 1. Si cuiuscumque pater occisus fuerit, medietate652 conpositionis filii[b] collegant[c] et alia medietate parentes quae[d] proximiores sunt tam[e] de patre quam de matre[e][f] inter se[g] dividant653.

§ 2[h]654. Quod si de nulla[i][k] paterna seu materna nullus parens[l] non[m] fuerit, illa[n] portio in fisco colligatur.

LXIII. De homine ingenuo qui in hoste655 occiditur.

§ 1. Si[o] quis hominem ingenuum in oste[p] occiserit et[q] in truste dominica657 non fuit ille qui occisus est[q], Malb. leude658 hoc est, XXIV M. dinarios[r] qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

§ 2[s]. Si vero in truste dominica[t] fuerit ille qui occisus est, cui fuerit adprobatum, Malb. mother659 hoc est, MDCCC solidos[u] culpabilis iudicetur.