Pagina:Lex Salica (1906).pdf/98

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
96
LEX SALICA.


3. De eum qui hominem vivo673 de furca furaverit.

§ 1. Si quis hominem vivo de[a] furca tollere[b] aut demittere praesumpserit[b], IV M. dinarios qui faciunt solidos C culpabilis iudicetur.

4. De eum qui infantem alienum tundere praesumpserit674.

§ 1. Si quis puerum crinitum675 extra consilium parentum tun­dere praesumpserit, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpa­bilis indicetur.

§ 2. Si vero puella tunderit, hoc est extra concilio parentum, IV M. dinarios qui faciunt solidos C culpabilis iudicetur.

5. De muliere qui se cum servo copulat.

§ 1. Si quis mulier qui cum servo suo676 in coniugio copulaverit, omnes res suas fiscus adquirat et illa aspellis faciat677.

§ 2. Si quis de parentibus[c] eam[d] occiderit, nullus mortem illius, nec parentes nec fiscus[e], nullatenus requiratur. Servus ille pes­sima truciatu[f] ponatur, hoc est in rota mittatur678. Et vero muliere ipsius de parentibus aut quaelibet panem aut hospitalem dederit, soli­dos XV culpabilis iudicetur.

6. De conciliatoribus[g]679.

§ 1. Si quis filium aut filiam alienam extra consilio parentum in coniugio copulandum consiliaverit[h], et ei fuerit adprobatum, et pa-