Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/10

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


removi & quod non removi, irritum (annihilatum) fit & instar pulveris terræ.

Huc usque de fermenti expurgatione.

Vespera jam Paschatos, Dies est 14. Nissan, id est Martii, dum in Synagoga Vespertinæ preces peraguntur, domestici interim, ob partam eâ nocte ex Ægyptiacâ serviture libertatem, quasisancto quodam gaudio agitati, spendidam instruunt mensam, requisitis & electis ad hanc sacram Cœnam certis necessariò cibis. Apponitur præterea paropsis, oblongo Linteolo strata, cui superimponitur armus ovillus fumatus, uvom tostum, herbæ quædam amaræ (intellige Nasturtium, aut Apium, vel in ejus defectu Petroselinum, Raphanum majorem, aut simile quid) & tres denique placentæ azymæ, quarum inferior tribus characteribus insignita, Israelitas; media duobus, Levitas, superior uno charactere signata, Sacerdotes repræsentat; ad indigitandum omnibus esse præceptum, ut sacro hoc sesto comendat panem azymorum: quæ omnia postmodum reliqua prædicti Linteoli parte obteguntur. Peractis in Synagoga precibus, quilibet domum suam repetit, & mox ubi, ipsâ jam nocte ingressâ, ad mensam paratem ventum est, eluuntur pocula, cumque precibus & certis solemnitatibus singulis, etiam minimis infantibus. Infunduntur quaterna; ex quibis omnibus quilibet ad minimum dimidii ovi quantitatem bibere tenetur, sinistro quotiescunque bibit innixus brachio. Quæ consuetudo apud ipsos in tanto habetur honore & pretio, ut qui toto illo sacræ Cœnæ tempore ita recubuerit, eum vulgò credant sanctissimum esse, adeoque maxime revereantur. Poculum denique unim pro Eliahu Propheta funditur, cui ebibendo certus quidam Conviva destinatur. Notandum, quod has nostras regiones inhabitantes Judæi ex juglandibus, pomis & melle, & aliis colorem horum referentibus, Orientales vero & qui in Italia, ex dactylis & ficubus arefactis, vel uvis passis & similibus, massam conficiunt, & variis condimentis condiunt, sumuntque apium, eoque in massam vino