Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/12

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

nos, & attingere fecis nos præsense tempus hoc.

Post hæc quilibet ex calice suo bibit, eumque in mensam reponit.

Deinde adfertur pelvis cum mantili, & Pater-familias lavat manus, ac sequentem pronuntiat benedictionem:

Benedictus sis tu, Domine Deus noster, Rex Seculi, qui sanctificavit nos præceptis suis, & præceit nobis lotionem manuum.

Finita Benedictione sumit apium, vel in illius defectu petroselinum, intingitque in aquam salsam vel acetum. Hac Benedictione factqa comedit, tali modo & cæteris distribuens, eandem Benedictionem repetentibus:

Benedictus sis tu, Domine Deus noster, creans fructum terræ.

Porrò linteolo paulatim elevato, mediam, quam Levitas antehac designare diximus, promens placentam, in duas frangit partes, quarum unam sub mappa recondit, ut sit panis recordationis, in memoriam nimirum, quod Parentes ipsorum massam farinaceam linteis involutam ex Ægypto extrusi exportarunt, aæcque ad finem cœnæ servatur, & loco agni paschalis omnium ultimò comeditur: Alteram verò partem inter duas adhuc integras reponens placentas, præsenti usui reservat. Sumens insuper armum ovillum fumatum ovumque tostum, ex paropside in mensam deponit, & solam azymis certo, ut supra diximus, ordine repletam paropsidem ambabus manibus elevat, clara voce dicens:

Hic (est) panis afflicionis, quem comenderunt patres nostri in terra Ægypti: omnis esuriens accedat & edat, quivis opus habens paschate, accedat, & paschatizet. Præsenti anno hic; anno vero futuro in ter-