Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/13

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

in terra Israel: Anno Præsenti servi (sumus;) anno vero futuro filii libertatis (erimus.)

Hoc dicto armum ovillum fumatum & ovum tostum in paropsidem reponit, & secundâ vice pocula infunduntur, additis iss, quæ sequuntur.

Quid discrepat nox hæc ab omnibus (aliis) noctibus? Quod in (reliquis) obnibus noctubus fermentatum simul ac non fermentatum edamus panem; hac verò nocte omnino non fermentatum. Quod item in omnibus noctibus reliquas (omnis sine discrimine) comedamus herbas, hac vero nocte non nisi amaras. Quod in omnibus noctibus non intingamus nec unicâ quidem vice, hac vero nocte duabus vicibus. Quod in omnibus noctibus (pro lybitu) sive sedentes sive accumbentes; hac vero nocte omnes solum accumbentes comedamus.

Servi fuimus Pharaonis in Ægypto, & eduxit nos Dominus Deus noster inde manu forti & brachio extenso: Si enim (Deus) Sanctus, benedictus sit ille, non eduxisset patres nostros ex Ægypto, adhuc & nos & filii nostri, & filii filiorum nostrorum mancipia essemus Pharaonis in Ægypto. Etsi enim omnes sumus sapientes, omnes prudentes, omnes Legis periti, præceprum tamen nobis est, ut enarremus (posteris nostris) egressum Ægypti. Quicunque enim seludò