Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/14

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


sedulò enarraverit exitum Ægypti, is laude digus merito habibetur.

Exemplum (habemus) de Rabbi Eleasaro, & rabbi Josua, & Rabbi Eleazaro filio Asar-jah, & Rabbi Akiba, & Rabbi Tarphon, qui accumbentes in (Civitate) Bene Berak narrabant de exitu Ægypti totâ illâ nocte, donec venerunt discipuli eorum & dixerunt illis: Magistri nostri, appropinquavit tempus ad legendum שמע (id est orationem) matutinam:

Dixit Rabbi Eleazarus filius Azariah: Ecce ego jam ferè septuagestimum ago annum, & nunquam dignus habitus sum scire, quam ob causam enarrandus sit exitus et Ægypto noctu, donec de illo concionatus est filius Somæ, sicuti dicitur Deut. c. 16. v. 3. Propterea recorderis diem exitus tui de terra Ægypti omnibus diebus vitæ tuæ: Per dies vitaæ tuæ, dies; per omnes verò dies vitaæ tuæ, etiam noctes intelliguntur. Sapientes verò dicuur: per dies vitaæ tuæ, intelligi seculum hoc præsenss; per omnes verò dies vitaæ tuæ, dies Messiæ.

Benedictus LOCUS, ['a.] qui benedictus est; Benedictus qui dedit legem populu sup Israeli (benedictus sit ille.) Respectu enim quatuor filiorum (hominum) locuta est Lex,