Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/17

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

duxi eum in tota terra Cenaan, & multiplicavi semen ejus, & dedi ipsi Isaacum, & Isaaco dedi Jacobum & Esavum, Esavo dedi montem Seir ad hæreditandum eum; Jacob vero & filii ejus descenderunt in Ægyptum. Ibid. v. 3. & 4.

Benedictus custodiens (seu servans) fidem suam Israeli (benedictus sit ille) Quoniam Deus Sanctus (benedictus sit ille) supputavit finem ad faciendum, quemadmodum dixit Abrahamo patri nostro in fœdere dimidiatarum partium, dicente Scripturâ. Gen. c. 15. v. 13, 14. Et dixit Abrahamo; certi scias, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra, quæ non est illorum, & servire facient eos, & affligent eos per quadringentos annos: & gentem etiam, quæ eos in servitutem rediget, judicabo Ego: & postea sic egredientur cum facultatibus magnis.

Et illa ipsa (sides scilicet est,) quae stetit patribus nostris & nobis, quia non unus tantum insurrexit contranos ad consumendum nos; Verum in qualibet generatione & generatione insurgunt contra nos ad confsumendum nos; Et (tamen) Deus sanctus (benedictus sit ille) liberator noster e manibus eorum (est.)

egredere & disce, quid quæsierit Laban Arameus facere