Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/18

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


facere Jacobo patri nostro? Parao enim non nisi super maiculos decrevit; Laban vero quæsivit omnes exstirpare, sicuti scriptura dicit: Arameus perdens patrem meum: Et descendit in Ægyptum; & peregrinatus est ibi cum paucis viriss, & factus est ibi in gentem magnam, fortem, & multitam: Deut. 26. v. 5.

Et descendit in Ægyptum: coactus, juxta verbum illud divinum: Gen. c. 15. v. 13. & 14.

Et peregrinatus est ibi: docet quod non descenderit ad manendum, sed ad peregrinandum ibi: Sicuti scriptura dicit: Gen. cap. 47. vers 4. Et dixerunt ad Pharaonem: ad peregrinandum in terra venimus: quia non est pascuum pecori, quod est servis tuis; quoniam gravis (est) hæc fames in terra Cenaan: Et nunc habitent, quæso, servi tui in terro Gosen.

Cum paucis viris: quemadmodum scriptura dicit. Deut. cap. 10. v. 22. Cum 70. animabus descenderunt patres sui in Ægyptum, & nunc posuit te Dominus Deus tuus tanquam stellas cœli in multitudinem.

Et