Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/20

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


Et imposuerunt nobis servitutem duram: sicuti scriptura dicit, Exod. cap. 1. vers. 13. Et servire secerunt (coëgerunt servire) Ægyptii filios Israel per sævitiam.

Et clamavimus ad Dominum, Deum patrum nostrorum, & audivit Deus vocem nostram, & vidit afflictionem nostram, & ærumnas nostras, & oppressionem nostram.

Et clamavimus ad Dominum, Deum patrum nostrorum: sicuti dicitur, Exod. cap. 2. vers. 23. Et fuit post multos istos dies & mortuus est Rex Ægypti, & suspirarunt filii Israel de servitute & vociferati sunt, & ascendit clamor eorum ad Deum de servitute.

Et audivit Deus vocem nostram: quemadmodum dicitur, Exod. cap. 2. vers. 24. Et audivit Deus clamorem (lamentabilem) eorum, & recordatus est Deus sœderis sui cum Abrahamo, cum Isaaco & cum Jacobo.

Etvidit afflictionem nostram: Hoc est; dispersionem per omnem viam terræ, quem-