Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/21

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


quemadmodum dicitur Exod. c. 2. vers. 25. Et vidit Deus filios Israel & cognovit Deus.

Et ærumnas nostras: Hæ sunt filii, sicuti dicitur Exod. cap. 2. vers. 22. Omnem filium, qui nascetur, in fluvium projicietis, & omnem filiam relinquetis vivam.

Et oppressiones nostras: Hæ sunt angustiæ, quemadmodum scriptura dicit Exod. cap. 3. vers. 9. Et etiam vidi oppressionem, quâ Ægyptii opprimunt eos.

Et eduxit nos Deus ex Ægypto manu forti, & brachio extenso, & timore magno, & signis, & portentis.

Et eduxit nos Deus ex Ægypto: Non per manus Angeli, nec per manus Seraphini, nec per manus Legati; Sed Deus, (Benedictus sit ille) gloriâ suâ & ILLE IPSE, quemadmodum scriptura dicit Exod. cap. 12. vers. 12 Et transibo per terram Ægypti in hac nocte, & percutiam omnem primogenitum in terra Ægypti ab homine, & usque ad jumentum, & in omnes