Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/22

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


omnes Deos Ægyptiorum faciam judicia, EGO Tetragrammaton:

Et transibo per terram Ægypti: EGO & non Angelus.

Et percutiam omnem primogenitum: EGO & non Seraphinus.

Et in omnes Deus Ægyptiorum faciam Judicia: EGO & non Legatus.

EGO TETRAGRAMMATON: EGO IPSE & non alius.

Manu forti: Hæc est pertis, sicuri dicitur Exod. cap. 9, vers. 3. Ecce manus Domini futura est in pecus tuum, quoderit in agro, in equos, asinos & camelos, in armentum & gregem, peste gravi valde.

Et brachio estenso: Intellige gladium; quemadmodum Scriptura dicit. I. Par. 21. vers. 16. Et gladius ejus evaginatus in manu ejus, extensus supra Jerusalem.

Et timore magno: Intellige revelationem Deitatis,