Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/23

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

tis, quemadmodum Sriptura dicit; Deut. cap. 4. vers. 34. Aut num tentaverit Deus (ullus) venire & accipere sibi gentem è medio gentis, tentationibus, signis & portentis, belloque & msanu forti, & brachio extensi, & timoribus magnis, sicut omne, quod fecit vobis Dominus Deus vester in Ægypto ad oculos tuos.

Et signis: Hæc sung baculus, quemadmodum dicitur Exod. cap. 4. vers. 17. Et baculum hunc accipies in manum tuam, quo facies signa:

Et Portentis: Hæc sunt Sanguis, quemadmodum Scriptura dicit: Joel cap. 3. vers. 3. Et dabo portenta in cœlo & in terra sanguinem, & ignem & ascensionem fumi.

Alius sensus: Manu forti duo; & brachi extenso duo: Timore magno duol & signis duo: & portentis duo; miracula fecit: Et hæc sunt decem isti ictus, quos adduxit Deus, sanctus (benedictus sit ille) supra Ægyptios in Ægypto, & hi sunt: SANGUIS, RANÆ, PEDICULI, INSECTORUM MIXTURA, PESTIS, ULCERA, GRANDO, LOCUSTÆ, TENEBRÆ, PERCUSSIO PRIMOGENITORUM.

Cum hucusque pervenerunt ut decem plagarum Ægyptiis inflictarum mentionem faciant, unusquisque poculo suo sibi propius