Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/24

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

pius apposito, plagas illas decem seriatim recenset: & dum singulas appellitat, digitorum minimo in calicem intincto, toties in mensa destillat.

Rabbi Jehuda significavit eas (hisce tribus) vocabulis technicis, DEZACH, HADASCH, BEACHABH (sumendu enim singularum decem plagarum initales literas, confecit tres dictiones; cujus rei exemplum esto in latinis hoc: sumatur ex dictione primæ plagæ Sanguis S. ex secunda Ranæ R. ex tertia Pediculi P. ex quarta Insectorum mixtura, I quæ quatuor, per combinationem constiruere possunt SPIR, vel PRIS vel SIRP vel RISP &c. quodd in eum tantum finem fit, ut eo melius sibi hisce literis decem plagas in memoriam revocent.)

Rabi Jose Galiæus dicit: unde (discimus) quod to discis: Ægyptos in Ægypto percussos esse decem ictibus, in mari verò percussos esse quinquaginta ictibus?

(Inde discimus:) in Ægypto quid dicit Scriptura? Et aicerunt Magi ad Paraonem: digitus Dei est hoc, Exod. cap. 8. vers. 15: In mari vero quid dicit Scrptura? Exod: cap. 14. v. 31: Et vidit Israel manum magnam, quâ operatus est Deus in Ægyptios: & timuerunt (populus) DEUM, & crediderunt in DEUM & in Moseh servum ejus. Quot jam percussi sunt ictibus cum unum tantum modo digitum in Ægypto sentirent? decem: dicam ergo nunc; in Ægypto percussi erant decem ictibus & unus modo erat digitus; Et jam cum in mari totam quinque digitis constantem manum