Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/25

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

num experti fuerint, sequitur eos quinquaginta ictibus in mari suisse percussos.

Rabbi Elieser dicit; Unde (discimus) quod quilibet ictus, quem adduxit (Deus) Sanctus (benedictus sit ille) super Ægyptios in Ægypto, fuerit exquator ictibus, dequibus Scirptura dicit. Psal. 78. vers. 49. Misit in eos furorem iræ suæ, indignationem, & excandescentiam, angustiam, & immissionem Angelorum malorum: Indignatio unus (est ictus;) Excandescentia secundus; Angustia tertius; Immissio Angelorum malorum quartus. Nunc ergo dic; Si in Ægypto percussi sunt quadraginia ictibus (uno digito,) sequitur eos in mari, (ubi totam manum senserunt,) ducentis percussos suisse ictibus.

Rabbi Akiba dicit; dicit; Unde (discimus) quod quilibet ictus, quem adduxit (Deus) Sanctus (benedictus sit ille) super Ægyptios in Ægypto, fuerit ex quinque ictibus, de quibis Scriptura dicit. Psalm. 78. vers. 49. Misit in eos furorem iræ suæ, indignationem, & excandescentiam, angustiam, & immissionem Angelorum malorum: Ira ejus unus (est ictus;) Indignatio secundus; Excandenscetia tertius, Angustia quartus; Immissio Angelorum malorum quintus; Nunc ergo dic, Si in Ægypto percussi sunt quinquaginta ictubus (uno digito;) sequi-