Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/27

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


Quam multas dignitates (immunitates) bonas contulis nobis LOCUS. (Scilicet Deus.)

Si enim eduxisset nos ex Ægypto
Et non fecisset de eis judicia, sufficeret nobis:
Si fecisset de eis Judicia
Et non fecisset de Diis eorum, sufficeret nobis:
Si fecisset de Diis eorum
Et non occidisset primogenita eorum, sufficeret nobis:
Si occidisset primogenita eorum,
Et non dedisset nobis divitas ipsorum, sufficeret nobis:
Si dedisset nobis divitas ipsorum,
Et non divisisset nobis mare, sufficeret nobis:
Si divisisset nobis mare,
Et non traduxisset nos per medium ejus in arida, sufficeret nobis:
Si traduxisset nos per medium ejus in arida,
Et non submersisset affligentes nos in medio ejus, sufficeret nobis:
Si submersisset affligentes nos in medio ejus,
Et non procurasset nobis necessaria ad sufficientiam nostram, quadraginta annis in deserto, sufficeret nobis:
Si procurasset nobis necessaria ad sufficientiam nostram, quadraginta annis in deserto,

et