Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/28

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


Et non fecisset nos comedere Manna, sufficeret nobis:
Si fecisset nos comedere Manna,
Et non dedisset nobis Sabbathum, sufficeret nobis:
Si dedisset nobis Sabbathum
Et non secisset nos accedere ad montem Sinai, sufficeret nobis:
Si secisset nos accedere ad montem Sinai,
Et non dedisset nobis Legem, sufficeret nobis:
Si dedisset nobis Legem,
Et non congregasset nos in terra Israel, sufficeret nobis:
Si congregasset nos in terra Israel,
Et non ædificasset nobis dumum electionis, sufficeret nobis:
Si divisisset nobis mare,
Et non traduxisset nos per medium ejus in arida, sufficeret nobis:

Ita post unum (beneficium) multiplicavit, (& multiplicia hæc sua beneficia rursus) duplicando duplicavit LOCUS (id est Deus) nobis, educens nos ex Ægypt, & faciens de eis judicia, & etiam de Diis eorum, & occidens primogenita ipsorum, & dans nobis divitias eorum, & dividens nobis mare, & traducens nos per medium ejus in arida: et submergens affligentes nos in medio eus. Et necessaria nobis procurans ad sufficientam quadraginta annis in deserto, & commendere nos faciens MANNA: Et dans (instituens) nobis Sabbathum; Et accendere nos faciens ad monem Sinai, & & dans nobis Legem; Et congregans nos in terra Israël, & ædificans nobis domum electionis, ut redderemus nobis (ibi DEUM) propitium siper omnes iniquitates nostras.

Rabban Gamaliel dicit: Quicunque non dixerit tria hæc verba in Paschate; non dimit- tetur