Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/29

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

tetur è manibus debitorum suorum, Et hæc sunt: PASCHA, PANIS AZYMUS & HERBÆ AMARÆ.

Qui enim Verba hæc non habuerit in ore; ea nec habebit in mente, & per consequens Pascha non ritè seu sanctè celebrabit.

PASCHA, quodederunt patres postri in temore, quodomus sanctuarii stetit, qua de causa? hæc de causa; Quia transiliit (Deus) Sanctus (benedictus sit ille) ædes parentum nostrorum in Ægypto, sicuti dicitur, Exod. cap. 12. vers. 27. Victima Paschatos hæc Deo, que transiliit domos filiorum Israël in Ægypto cum cæderet Ægyptios; & domos nostras eripuit: & inclinavit populus verticem & incurvaverunt se.

Hic placentam azymam è paropside sumptam accumbentibus ostendes dicit:

AZYMUS hic PANIS, quem nos edimus: qua de causa? quia non sufficiebat tempus, ut massa parentum nostrorum fermentaretur, donec revelatus est super illos Rex Regum Regum, (Deus) Sanctus (benedictus sit ille) & liberavit eos, sicuti Scriptura dicit; Exod. cap. 12. vers. 39. Et coxerunt ex massa illa, quam eduxerunt ex Ægypto, placentas azymas, quia non erat fermentata: expulsi enim erant ex Ægypto, & non potuerunt cunctari, etiam viaticum non comparaverant sibi.

Quo