Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/30

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


Quo dicto eandem placentam in panitam reponit, Raphanumque majorem inde desumptum, accumbentibus monstrans, ait:

HERBÆ AMARÆ HÆ, quas nos edimus; qua de causa? eam ob causam, quod amaritudine affecerunt Ægyptii vitam parentum nostrorum in Ægypto: sicut dicitur Exod. cap. 1 vers. 14. Et amaritudine affecerunt vitam eorum servitute dura, in luto, in lateribus, & in omni servitute agri, quam servierunt eit per sævitiam.

His dictis Raphanus in patinam reponens, pergit:

In omni generatione & generatione quivis tenetur se ipsum considerare, ac si ipse exivisset ex Ægypto, quemadmodum Scriptura dicit: Exod. cap. 13. vers. 8. Et annuntiabis filio tuo in die isto dicendo: propterea fecis mihi DEUS in egressu meo ex Ægypto:

Non tantùm parentes nostros redemit (Deus) Sanctus (benedictus sit ille;) sed etiam nos redemit cum eis, quemadmodum Scriptura dicit: Deut. cap. 6. vers. 23. Et nos eduxit inte, ut deduceret nos ad dandum nobis terram, quam juravit patribus nostris.

Cum hucusque pervenerunt, quilibet suum recipit poculum, manibusque tam diu tenet, donec Pater-familias absolutis sequentibus hymnis, subsequentem pronunciavit benedictionem.

Pro-