Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/33

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

vo propter redemptionem nostram, & propter redemtionem animarum nostrarum: Benedictus (sis) tu, Domine, (qui) redemisti Israëlem.

Benedictus (sis) tu, Domine, Deus noster, Rex seculi, creans fructum vitis.

Post hæac secunda vice adfertur pelvis com mantili, & singulâ ordine lavant manus, dicentes:


Benedictus (sis) tu, Domine, Deus noster, Rex seculi, qui sanctificavit nos præceptis suis, & præcepit nobis lotionem manuum.

Deinde Pater-familias sub linteolo positam priorem, quam Sacerdotes designare diximus, promens placentam; simul & mediam Levitas designatem; illasque sequente hac benedictione agitat, dicens:

Benedictus (sis) tu, Domine, Deus noster, Rex seculi, qui producit panem de terrâ.

Factâ benedictione, de superiori frustulum defringit, non autem comedit, donec super mediam placentam, peculiarem hanc subsequentem pronunciaverit benedictionem:

Benedictus (sis) tu, Domine, Deus noster, Rex seculi, qui sanctificavit nos præceptis suis, & præcepit nobis comestionem panis azymi.

Postea defringit utrique placentæ frustulum, alterumque alteri imponit, eaque conjunctim edit, atque eâdem ratione reliquis etiam distribuit, qui dicta utraque benedictione, ea absumunt. Hinc aliquid amararum herbarum sumit, quæ, ut dictum, stramen, quo limum olim consolidarunt, denotat: id-

que