Jump to content

Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/35

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Cui accumbentes uno ore respondent:

Benedictus Deus noster, quod de (bonis) suis comedimus, & de bonitate ejus vivimus.

Hic dictis Pater-familias gratias agens dicit:

Benedictus sit ille, & benedictum nomen ejus. Benedictus sis tu, Domine, Deus noster, Rex seculi, alens totum mundum bonitate, benignitate, gratia & misericordia sua: Dans panem omni carni, quoniam in seculum gratia ejus. Ec per bonitatem ejus nihil unquam defecit nobis, neque defuturum est nobis alimentum in seculorum secula, propter nomen ejus sanctum: quoniam ille pascens & alens omia, & benefaciens omnibus, & parans alimentum omnibus creaturis suis, quas creavit: Benedictus sis tu, Domine, altor omnium:

Laudabimus te, Domine, Deus noster, quod hæreditare fecisti parentes nostros terram desiderabilem, bonam & latam, & quod eduxisti nos de terrâ Ægypti, & liberasti nos de domo servitutis, & propter fœdus tuum, quod sgiillasti in carne nostrâ, & propter legem tuam, quam edocuisti mnos, & propter statuta tua, quæ notificasti nobis, & propter benignitatem & gratiam, quibus benignum te nobis præbuisti,