Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/48

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
40.


Confitemini Deo Deorum: quoniam in seculum gratia ejus.

Confitemini Domino Dominorum: quoniam in seculum gratia ejus.

Facienti mirabilia magna solus: quoniam in seculum gratia ejus.

Facienti coelos in intellectu: quoniam in seculum gratia ejus.

Expandenti terram super aquas: quoniam in seculum gratia ejus.

Facienti luminaria magna: quoniam in seculum gratia ejus.

Solem ad dominium in die: quoniam in seculum gratia ejus.

Lunam et stellas ad dominium in nocte; quoniam in seculum gratia ejus.

Percutienti Ægyptum cum primogenitis eorum: quoniam in seculum gratia ejus.

Et educenti Israël de medio eorum: quoniam in seculum gratia ejus.

In manu forti et in brachio extenso: quoniam in seculum gratia ejus.

Scindenti mare algosum in divisiones: quoniam in seculum gratia ejus.

Et transite fecit Israël per medium ejus: quoniam in seculum gratia ejus.

Et excussit Paroh et virtutem ejus in mare algosum: quoniam in seculum gratia ejus.

Deducenti populum suum in

deser-