Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/51

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

Domine, Deus noster, & ne deferas nos Domine, Deus noster in æternum: Propterea membra quæ in nobis divisisti & spiritus atque anima, quam spiralti in nares nostras & linguam, quam posuisti in ore nostro; illa confitebuntur & benedicent & laudabunt, decorabunt, laudibus celebrabunt, & exaltabunt, sanctificabunt, & regnare facient nomen tuum, Rex noster: Quia omne os tibi confitebitur, & omnis lingua tibi jurabit, & omne genu se flectet tibi, & omnis erectio coram facie tua inclinabit se, & & omnia corda timebunt te, & omne viscus & renes psallent nomini tuo juxta verbum, quod scriptum est; Omnia offa mea dicent; Domine quis est sicut tu? Eripiens pauperem à forti ri præ illo, pauperem & egenum à prædone ejus; Quis similis est tibi? aut qui æstimabit te? Magne, Deus fortis & formidabilis, Deus summe, possidens cœlos & terram; laudabimus te & celebrabimus & decorabimus & benedicemus nomini sanctitatis tuæ, juxta dictum Davidis: Benedic anima mea Domino, & omnia viscera mea nomini sanctitatus ejus.

Deus