Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/61

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

Quoniam ipsi decorum (est,) quoniam ipsum decet, magnificum (esse) in regno, electum jure meritissimo; turmæ ejus dicent ipsi, tibi & tibi, tibi quoniam tibi, tibi etiam tibi: tibi Domine competit Regnum.

Quoniam ipsi decorum (est,) quoniam ipsum decet, vexillatum (castrorum acie ornatum) esse in regno, gloriosum jure meritissimo; fortes ejus dicent ipsi, tibi & tibi, tibi quoniam tibi, tibi etiam tibi: tibi Domine competit Regnum.

Quoniam ipsi decorum (est,) quoniam ipsum decet, castum (esse) in regno, validum jure meritissimo; principatus ejus dicent ipsi, tibi & tibi, tibi quoniam tibi, tibi etiam tibi: tibi Domine competit Regnum.

Quoniam ipsi decorum (est,) quoniam ipsum decet, summè unum (esse) in regno, magnificum jure meritissimo; discentes ejus dicent ipsi, tibi & tibi, tibi quoniam tibi, tibi etiam tibi: tibi Domine competit Regnum.

Quoniam ipsi decorum (est,) quoniam ipsum decet, Regem (esse) in regno, formidandum jure meritissimo; circum circa ipsum (qui sunt) dicent ipsi, tibi & tibi, tibi quoniam tibi, tibi etiam tibi: tibi Domine competit Regnum.

Quo-