Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/63

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

Benedictus (sis) tu, Domine, Deus noster, Rex seculi, super vite, & super fructu vitis, & super terra desiderabili, bona & lata, quòd voluisti & hæreditare fecisti parentes nostros ad comendendum de fructu ejus: & ad saturandum de bonitate ejus: miserere, Domine, Deus noster, nostri, & Israël popiuli tui, & Hierusalem civitatis tuæ, & Sanctuarii tui, & Altaris tui: & ædifica Hierusalem civitatem sanctitatis tuæ citò iun diebus nostris, & ascendere fac nos in medium ejus, & lætifica nos in ædificatione ejus, & recordare nostri in bono in die festi azymorum hoc: quoniam, tu, Domine, bonus es & benefaciens omnibus, & confitebimur tibi super terra & super vite: Benedictus (sis) tu, Domine, super vite, & super fructu vitis.

Hic dictis quilibet poculum suum in mensam reponit: deinde sequentia hæc duo canunt cantica:

Unum (est &) quis scit? unum (illud) ego scio, unus (est) Deus noster, qui in cœlis & in terra:

Duo (sunt) & quis scit? duo illa ego scio, duæ sunt tabulæ fœderis, unus (est) Deus noster, qui in cœlis & in terra.

Tris