Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/75

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

Misericors [qui est] ille ædificabit domum suam brevi, citò in diebus nostris ocyus; [Ah] ædifica, ædifica, ædifica, ædifica domum tuam brevi.

Sufficientissimus [qui est] ille ædificabit domum suam brevi, citò in diebus nostris ocyus; [Ah] ædifica, ædifica, ædifica, ædifica domum tuam brevi.

Potens [qui est] ille ædificabit domum suam brevi, citò in diebus nostris ocyus; [Ah] ædifica, ædifica, ædifica, ædifica domum tuam brevi.

Nulla præterea precum est mutatio secundâ nocte Paschatis. Omnes enim Ceremoniæ, cantiones & precus primâ nocte peractæ, peraguntur etiam in secunda: Præter subsequentem cantionem, quæ, ut supra dictum est, loco ejus, quæ à capite (Ky lo Nahe Ky lo Jahe) incipit, canitur.

Itaque Cœna necessariò ante mediam noctem solemniter, cum prædictis hisce Ceremoniis, precibus & canticis, absoluta, comedentium cœtus sic dimittitur, ut nihil amplius cibi aut bellariorum aut similes secundarum mensarum delitias, quæ ad coneffationes pertinent, illis comedere aut quicquam bibere permissum sit: non enim in more habent post sacram hanc cœnam indulgere comeffationibus & potationibus; imò ne minimum quidem gustant. In aljis festis solemnibus, imò etiam Sabbatho, solenne ipsis etiam est inebriari: præsertim in diebus Purim, de quibus vide Esth. 9:16.17.18. Ita ut etiam existiment, nisi quis in illo festo, ita inebrietur, ut etiam alterum non possit videre