Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/77

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

Exod. 13:1.2. Sanctifica mihi omnem primogenitum, apertionem omnis matricis inter filios Isarel, in homine & jumento; meus est ille.

POST hæc Sacerdos matrem infantis interrogat dicens; forte abortum passa es? Hoc si negaverit: Parens infantem primogenitum apud Sacerdotem una cum pecunia redemptionis, aliisque vasculis argenteis velaureis, aut aliis ejus modi affabre formatis rebus in memoriam reliquit, Sacerdosque patrem infantis ulterius interrogat dicens.

Quid mihi nunc vis dare? filiolumne tuum, tuum primogenitum nempe, qui est apertio vulvæ matris suæ, aut vis eum redimere quinque siclis, prout obligatus es juxta legem?

Ad hæc Pater Sacerdoti respondet:

Volo redimere filium meum; Et ecce, accipe tibi argentum redemptionis, quod juxta legem dare obligatus sum:

Deinde Sacerdos argentum redemptionis cum vasculis prædictis accipit, redditque Patrei infantem: Parens verò infantem tenens & agitans dicit:

Benedictus sis tu, Domine, Deus noster, Rex seculi, qui sanctificavit nos præceptis suis & mandavit nobis redemptionem filii [primogeniti].

Bene-