Pagina:Liber Rituum Paschalium.pdf/9

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
1.
Liber Rituum Paschalium (page 9 crop 1).jpg


D

um jam ipsa nox ante Diem profestum Paschatos, quæ est 13. Mensis Nissan (Martii nostri) ingreditur, Paterfamilias accipit paropsidem & pennitergium (vulgo ) cereumque accendens dicit:

Benedictus tu, Domine Deus noster, Rex Seculi, qui sanctificavit nos præceptis suis & mandavit nobis fermenti expurgationem.

Factâ benedictione omnes angulos ædium, si quoscanque hominum pedes tetigisse suspicantus suit, expurgare incipit, voce prorsus, dum hoc agit, ad sacrum silentium composita; quo peracto sic fari incipit:

Omne fermentum quod in meâ potestate est, quod non vidi, & quod non removi (expurgavi) irritum (annihilatum) sit, id est (pro remoto vel expurgato habebitur) instar pulveris terræ.

Postea in scrinio quisquiliis istis per eam noctem reconditis, vel in loco quodam aëreo, quò ne mures pertingere possint, suspensis, sequenti mane parasceves, quæ est decima quarta Mensis Nissan, horâ quintâ post Solis ortum, fermento illo seu quisquiliis receptis, sacrum quendam, huic usui peculiarem, struit ignem, & comburit his additis.

Omne fermentum quod est in meâ potestate, quodque vidi & quod non vidi, quod

remo-
A