Pagina:Linnaei - Species Plantarum, I, Salvii, 1753.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

LECTORI. ÆQUO

Home sui conscius observat MUNDUM esse omnipo- tentis theatrum, undique adornatum summis Omni- sciae sapientiæ miraculis, se vero in hunc, tamquam Hospitem introductum, ut hisce deliciis sese delectan- do magnificentiam Domini agnoscat. Indignus profecto is censendus hospes, qui, pecoris instar, tantum gulæ in- servit, nec magnalia possessoris intueri atque æstimare novit.

HOSPITES ut digni evadamus orbis, opera haec Crea- toris scrutari nobisnecesse est, qua ita cum nostris com- modis combinavit summum Ens, ut cis, unde omnia no- stra bona desumimus, carere nulla ratione quaemus; & quo magis hæc intelligimus, co etjam plura in usum generis humani cedunt.


COGNITIONEM horum ut rite acquiramus, singula distincta Idea distincto Nomine compleci oportet, qui- bus sepositis Copia rerum nos obruat necesse est, & com- mercium omne, deficiente communi lingua, cessabit.

SCIENTIA NATURAE inde inter Homines nata est, que comprehendit sub Physica & Chemia Elementa, sub Zoologia, Botanica, Lithologia tria Naturæ regna,

REM HERBARIAM heic libare lubet, qua quondana paucarum plantarum erat Scientia; hodie vero copia delectorum evasit omnium amplissima.

INVENTORUM recentioris ævi indefessis laboribus notitiam debemus plurium Plantarum, quam omnibus priscorum temporum eruditis, inter quos imprimis no- minandi Clusius, Columna, Baubini, Hermannus, Rheede,

Sherardus, Rajus, Plukenetins, Tournefortius, Plumierus, Vaillantius, Dillenius, Gmelinus. &c.

NOTI-