Pagina:Luciani Samosatensis opera, quae quidem extant, omnia, a Graeco sermone in Latinum conuersa.djvu/87

E Wikisource
Haec pagina emendata est
LVCIANI

chœnices quatuor. Sed quid hoc negocii? Complures simul adueniunt, Blc- F psias ille,& Laches,& Gniphon,breuiter agmen eorum qui uapulabunt. Itaq quin ego in rupem hanc conscédo,ac ligonem quidem iamdudum fatigatum, paulisper interquiescere sino : at ipse plurimis congestis saxis, procul eos lapi- dum grádine peto? BL E P. Ne iace Timon. abimus enim.T I M.Ac uos qui- dam nec citra sanguincm, nec absque uulneribus.


ALCYON, SIVE DE TRANSFORMATIONE,
Augustino Datho Senensi interprete.
ARGVMENTVM.

In hoc dialogo de potestate diuina disputat Socrates, quod scilicet Deo possibilia sunt omnia, et quod nos illius operum atque effectuum causas intellectu ac ratione consequi non possumus. Esse enim nos, quod ad collationem Dei et rerum aeternarum attinet, pueros, ac veluti cacos. Quod ante Deus multa facile efficiat quae nobis impossibilia uidetur, probat primum a signo sive exemplo tempestatum,quae illius providentia seu administratione ex maximis et turbulentissimis subito in summam tranquillitatem et serenitatem conuertuntur. Item ab incremento et collatione aetatum hominis, cum aeque mirum sit ex puero imbecilli ac paruo uirum tantum et tam fortem fieri. Postremo ab effectu et ui naturae, qua cum Deo longe inferior sit, tamen ea quae nobis ratione scilicet ac sensu omnia metientibus, impossibilia uideri poterant, operantur. Occasio dialogi sumitur a cantu et obiectu Alcedinis : disputationis autem, a fabula quae de transformatione illius narratur.


CHAEREPHON.

QVAE uox insonuit nobis ô Socrates procul a littoribus et promontorio illo? quam iucunda auditu ! quodnam est inquam uocale hoc animal? Nam muta quidem sunt quae in aquis degunt. SO. Maritima quaedam ales ô Chaerophon, cui Alcyon nomen est, luctuosa admodum, et perquam flebilis: de qua uetus iampride hominibus fabula proditur. Etenim ferunt hanc aliquado mulierem Aeoli Graeci filiam, quem a puella uirum acceperat, studii atque amoris gratia lugere mortuum, Trachinium Ceyca Luciferi Astri pulchri atque honesti patris pulchrum quoque atque honestum filium. Mox uero diuino quodam numine pennis circumfusam, uolucris instar maria circumdare, atque illum perquirere. Caeterum terram omnem peragrans, inuenire haudquaquam potuit. CHAER. Nunquidnam Alcyon est quod ais? Neque ego unquam ante hanc uocem audieram, at mihi quidem externa quapiam contigit. Lugubrem scilicet perquam uere uocem profundit animal. Cuiusmodi quaeso et hoc est ô Socrates? SOC. Non magnum, Chaerephon: at magnum ob coniugalem pietatem a diis accepit honorem. Siquidem in nidulatione istarum auium et Alcyonum quas appellant, dies mundus agit per mediam quoque hiemem tranquillitatis differentis, e quibus est et hodierna praesens nunc in primis. Nonne cernis summa ac superiora maris, quam serenissima? Pacatum autem ac tranquillum omne pelagus,simile denique(ut ita dixerim) speculi? CHAE. Recte dicis. uidetur namque hodierna Alcyonis dies. sed et hesterna quoque, talis quaepiam fuit. Sed per deos quaeso,numquid opus est iis fidem adhibere, quae initio habita sunt, ô Socrates, ut uel ex auibus mulieres aliquando effectae sint, uel ex mulieribus aues? Nullo enim pacto tale quippiam uidetur fieri posse. SOC. O amice Charephon, uidemur nosquidem et eorumque quae fieri possunt, et eorum quoque quae effici nequeant, tardi atque obtusiores quidam esse iudices. Nam iudicamus nos plane