Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Quī sunt hī quattuor puerī qui in viā lātā ambulant? Amīcī sunt et fīliī agricolārum. Quid faciunt? Sagittās portant. Scūta et pila nōn portantur quod puerī mīlitēs nōn sunt et nōn pūgnant. Iacula nōn habent. Nōmen huius puerī altī est Mārcus. Medius puer est. Ā dextrā Mārcī est frāter, Lūcius, puer secundus, quī trēs sagittās portat. Ā sinistrā Mārcī est puer tertius, Carolus, nōmine. In capite Carolī est galea, sed mīles nōn est. Hic parvus puer, cuius nōmen est Claudius, post hōs trēs puerōs manet. Parvus est, sed cum puerīs magnīs ambulāre cupit. Dēfessus est quod puerī magnī properant.

Hodiē puerī equōs nōn habent. Quid puerī nunc faciunt? Hī quattuor puerī ā casīs ad silvam properant quod ibi sunt animālia. In stabulō sunt equī nigrī, et nunc ibi manent. Puerī animālia capere cupiunt. Interdum animālia puerōs timent. Sagittās quoque timent. Diū puerī in silvā manent, sed diū animālia nōn videntur. “Ibi,” inquit Mārcus, “caput parvī animālis nigrī videō.” Tum Mārcus prīmam sagittam capit, tum secundam et tertiam. Animal stat et puerum spectat. Nūllum perīculum est quod puerī nōn sunt virī magnī et validī. Puerī domum eunt ubi cēna in mēnsā parāta est. Cēnam laetī edunt.