Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est
LESSON XVII

“Audī. Aliquid audiō. Audīsne aliquid? Multī virī per viās currunt; multī equī veniunt. Sunt carrī quoque et in carrīs multae rēs portantur. Sunt mīlitēs quoque et in manibus mīlitum sunt tēla. Quī sunt hī mīlitēs? Ad quem locum eunt? Vidē. Ibi prope nostram domum veniunt.”

Spectāmus et subitō multōs mīlitēs vidēmus. Multī aliī virī trāns viās et ante aedificia currunt quod hōs mīlitēs vidēre cupiunt. Mīlitēs arma et tēla habent. Galeās, gladiōs habent; scūta, pīla, arcūs, sagittās nōn habent. Patria nostra in bellō nōn pugnat, sed fīnitimī nostrī pugnant et nōs sumus sociī. Cum fīnitimī auxilium rogant necesse est īre. Mīlitēs nostrī īre dēbent quod sunt sociī fīnitimōrum. Omnēs mīlitēs nostrī fortiter pugnant et sunt parātī morīrī sī necesse est. Dux noster ducī sociōrum cōnsilium dat. Ducem sociōrum monet. Mīlitēs nostrī auxilium fīnitimīs dant quod fīnitimī nōn satis magnās cōpiās habent. Sī satis magnās cōpiās habent, nostrōs mīlitēs nōn vocant. Nōs nostrōs mīlitēs tūtōs esse cupimus, sed mīlitēs sociōs nostrōs tūtōs esse cupiunt. Māne hodiē ad sociōs eunt. Crās nōn domum venient, posterō diē nōn domum venient; mox venient sed nōn omnēs. Multī numquam iterum venient. Multī vītās dabunt, multī morientur.