Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/48

E Wikisource
Haec pagina emendata est
LESSON XVIII

Magistra: Quis est ille vir?

Puer: Ille vir est caecus. Ille vir oculōs habet, sed nūllās rēs videt.

Magistra: Cūr adest? Cūr hīc est?

Puer: Ille vir fīlium habet quī prope hunc locum habitat. Vir fīlium vīsitat et nunc fīlium exspectat.

Magistra: Herī ille caecus vir aderat. Nunc iterum adest.

Puer: Ita. Tum fīlium exspectābat et nunc iterum fīlium exspectat. Numquam longē sine fīliō it quod est timidus. Ubi cum fīliō ambulat, tūtus est.

Magistra: Omnēs virī et puerī quoque illī virō auxilium dare dēbent. Sī omnēs auxilium dant, virī caecī sunt laetī neque timent.

Puer: Ecce! Vidē! Fīlius caecī virī adest. Quam laetus est ille vir!

Magistra: Ad quem locum eunt vir et fīlius?

Puer: Necesse est ad aedificium magnum īre quod ibi vir caecus pecūniam accipit.

Magistra: Cūr pecūniam accipit?

Puer: Vir erat mīles et cum sociīs et fīnitimīs prō patriā pugnābat. Prō patriā parātus erat morīrī sī necesse erat. Cōpiae hostium erant magnae sed cōpiae nostrae nōn satis magnae erant. Dux mīlitēs monēbat sed fortēs erant et fortiter pugnābant. Multī vulnerābantur; multī necābantur. Posterō diē aliī mīlitēs illum mīlitem vident, sed numquam posteā ille videt. Hodiē est caecus! “Putābam mē tūtum,” inquit. “Eram paene tūtus. Tum tēlum veniēbat et hic sum.” Nunc ab illō mīlite ex aedifciō magnō pecūnia accipitur.