Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/58

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

labōrābat. Mox dominus eius eum ad silvam mīsit. A silvīs ad tēctum necesse erat lignum portāre. Nōn erat facile lignum portāre. Servus malus ad silvam Ivit sed lignum nōn portāvit. Quamquam dominus imperat, servus nōn pāret. Quod servus est malus et labōrem bonum nōn bene facit, dominus igitur ad labōrem dūrum mittit. Tamen servus nōn pāret.. Per tōtum tempus sēcum putat. Cēterōs servōs nōn incitat sed mox sōlus sē in fugam dat. Celeriter currit sed semper timet. Per diēs servus perfidus in agrīs dormit; per noctēs iterum currit. Mox tamen dominus cum servīs armātis eum reperit et servus perfidus statim domum in vinculis it. Ibi dominus eius hoc dīcit: Tū in tēctō nōn bene labōrās, in hortō nōn bene labōrās, in agrīs nōn bene labōrās. Pauci servi ita sunt malt. Ad silvam igitur tēē mittō. Ibi quoque nōn bene labōrās sed in fugam tē dās. Imperō; nōn pārēs. Tī es servus. Hoc memoriā tenē. Quid cupis? Quid in animō habēs?"” Vōs omnēs necābō,” servus perfidus inquit. “Rēs omnēs vestrās dēlēbo.” Dominus igitur multum movētur nam servum saevum esse scit. Dominus servum inter aliōs errāre nōn dēsīderat et statim imperat, “Hunc servum in vincula conicite, servī mei. In locīs obscūrīs post mūrōs validōs semper eum tenēte.”