Jump to content

Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/62

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Cum in silvā sumus, nōs omnēs in aquam sine morā īmus. Per tōtum diem in flūmine sumus et magnī clāmōrēs ibi audīrī possunt. In flūmine est saxum magnum, paene īnsula. Ad hoc saxum ego per aquam ambulāre possum. Ubi prope rīpam sum, tōtum corpus meum vidēre potes. Mox tergum, nōn corpus vidēs. Ubi prope saxum sum, caput meum sōlum vidērī potest. Aqua igitur nōn est alta, sed in flūmine natāre possum. Interdum per tōtum diem aut natō aut in saxō sedeō aut in rīpā lēgō. Nāviculam quoque habeō. Nōmen nāviculae est “Ānser.”

Sorōrēs meae et frāter meus quoque natant. Sorōrēs sunt puellae magnae et sē servāre possunt, sed frāter meus est parvus. Bene natat. Paucī puerī tam bene natant, sed sī etiam prope rīpam ambulat, caput nōn vidēs. Frāter autem nōn est validus, itaque, sī est in flūmine, numquam eum relinquō. Sī nōn natāre cupiō, in saxō sedeō et puer in aquā natat aut tēcta in rīpā aedificat.

Hanc vītam amō quod sum tam līber. “Ego sum rēx hominum,” interdum inquam. “Haec vīta sōla est bona.” Heu! Ubi hiems venit miser sum quod flūmen relinquō et nōn semper manēre possum. Semper hunc locum memoriā teneō.