Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/67

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
LESSON XXVIII

To THE PUPIL: If you live in or near Chicago, omit this story and read the next instead. Hic est vir cuius fāma nōn cēlātur. Civis oppidi nostri est. Ubique nōtus est. A multīs cīvibus laudātur. Nāvigium pulchrum quod nunc in portū est habet. Hāc multī ctvēs veniunt et nāvigium laudant. Nāvigium nōn est angustum sed lātum et longum. In summō corpore est figūra avis albae. Prope figūram AVIS ALBA Serīptum est. Hoc est īnsigne nāvigī. Sīc nōtum est inter alia nāvigia. Alia nāvigia quoque Insignia habent et bene ōrnantur. Numquam hoc nāvigium in proelio esse poterit quod nōn est nāvis longa et nūlla arma splendida habet. Civis aut ad multās Insulās in nāvigiō it aut praemia accipit ubi eius nāvigium celerius aliō it. Laetitia cīvis est magna cum praemium accipit. Sīc fāma eius nōn cēlātur. Prīmā lūce, hodiē, multī civēs ad portum vēnērunt. Nunc omnēs laetitiam sentiunt. Caelum est clārum. Nūllae nūbēs vidēri possunt. Ubique sunt nāvigia splendida. Hūc illāc nautae currunt et omnia parant. Prīmō signum datur et omnia nāvigia portum relinquunt; deinde per aquam celeriter eunt. Nunc nāvigium cīvis nostrī est secundum. Nautae, tamen, nōn sunt ignāvi. Perterritī non sunt. Nūllam rem timent. Animi eōrum excitantur quod nāvigium est secundum. Nunc alia nāvigia superāre cōnstituunt. Nāvigium civis nostrī celerius it. In summā nāvī cīvis stat et alia nāvigia spectat. Prīmō nautās laudat; deinde nautīs celeriōrem viam mōnstrat et sīc nautīs imperat: Heu! etiam nunc aliud nāvigium ante nōs it. Properāte, nautae!” Nunc iterum nautae excitantur et perīculum sentiunt. Ecce! Prīmum nāvigium tardius it. Saxum nōn videt et nune