Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/70

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

viri perterriti erant. Saepe colloquia habēbant et tandem cōnstituērunt barbarōs oppugnāre. Hoe fēcērunt et sie in fugam barbarōs dedērunt. Viri Gallici tamen nōn mānsērunt. Castra mōvērunt et ad ffūmen magnum Ivērunt. Deinde viri Britannicī vēnērunt et aedificāvērunt castra quae mānsērunt. Prīmō erat oppidum parvum quō viri vēnērunt si cibum cupiēbant. In portū tamen erant multa nāvigia et multī hīc labōrābant. Multī viri ad hoc oppidum Ivērunt et mox erat urbs. Nunc est urbs magna et etiam nunc virī hūc veniunt et manent. Hi virī qui vēnērunt erant validī et multa intellegēbant. Viās longās et lātās fēcērunt, sed hodie nōn sunt satis multae neque satis lātae. Terram facimus et in terrā novā viās novās facimus. Ili viri tēcta magna et pulchra aedificāvērunt. Nōs ubīque haec tēcta rapimus et dēlēmus et aedificia magna aedificāmus. Etiam nunc barbarī cēlantur in urbe nostrā et cīvēs miseri sunt. Nōs tamen eōs nōn oppugnāmus neque illi castra quae expugnāre possumus habent. Civēs bonōs tamen habēmus et tandem hi cīvēs bonī excitābuntur et nōs illam gentem malam ex urbe nostrā magnā cum laetitiā mittēmus.