Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/72

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
LESSON XXX

Herī ego et Mārcus erāmus nūūntit. Epistulam patre meō ad finitimum portāvimus. Iter erat longum. Per agros, trāns Aūmen, ad montēs ubi fīnitimus habitābat Ivimus. Pars itineris erat grāta. Ubi, autem, dēfessi erāmus iter nōn facere cōnstituimus. Diū prope montem parvum sēdimus. Tum quiētem in hōc locō idōneō cēpimus. Subitō agmen exercitūs magnī vid. Ex portīs moenium veniēbat. Agmen erat longum et ad hunc montem veniēbat. Auxilium vocāre nōn poteram quod nōn validus eram, et clāmōrēs facere nōn poteram. Dux exercitūs hoc dixit: Hic locus est idōneus castrīs. Hīc manēbimus. Vāllum facite et, vigilēs, prōspectāte. Undique sunt hostēs.” Perterritus nunc eram et mēcum hoc dixī: Dux mē nōn videt. Arbor mē cēlat. Silēbō et ille mē nōn vidēbit. Nocte montem relinquam et mox tūtus domi erō.” Subitō dux appropinquāvit et mē vīdit. "Ecce! Hie, mīlitēs, nōn est cīvis noster. Nōn est Etrūscus. Rōmānus est. In illā urbe habitat. Urbs appellātur Rōma. Illam urbem occupāre cupimus. In illam impetum faciēmus. VItam huius puerī nōn servābimus. Illum ad summum montem portāte et ibi corpus eius relinquite. Mox urbem vāstābimus et magnam praedam domum portābimus. Aliōs cīvēs necābimus. Properāte.” Ita dux dixit. Dux ipse gladium rapuit. Subitō ex ulteriōre monte clāmōrēs audīti sunt. Signa exercitūs Rōmāni vidēbantur. Magnam laetitiam sēnsī. Dei mē servābunt,” dixī, “quī ōlim Rōmam ab hostibus servābant. Etrūscī perterriti mē relīquērunt et arma parāvērunt.