Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/76

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Sōlus agricolae modō centuriō ad castra inimīca prōcessit. Quīdam vigil hostium qui in moenibus stābat centuriōnem in castra dūxit. Imperātor fābulam centuriōnis audivit, et ubi cōnsilium scivit cum circiter mille mīlitibus ē castrīs ad legiōnem iter fēcit. Lē gātus et comes eius ab hostibus nōn vīst aliā viā properāvērunt. Fuga eōrum ab imperatōre nōn nōta erat. Iam legiō omnia parāverat et ad hostēs prōocessit. Subitō legiō sub monte oppugnāvit et hostēs nōn parātī victi sunt. Fuga hostium erat grāta legiōnt. Postero diē lēgātus centuriōnem ad sē vocāvit. Tum ei praemium dedit. Posteā civēs centuriōnem magnā cum laetitiā excēpērunt. Praemium erat corōna centuriōnī grāta. In caput eius posita est. Hōc modō civitās laetitiam suam mōnstrāvit.