Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/77

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
LESSON XXXIII

Ōlim ad tēctum magnum prope Rōmam vēnērunt latrōnēs. Hi latrōnēs erant saevī et praedam, maximē pecūniam, cupivērunt. Omnēs qui sē dēfendērunt interficere voluērunt. Hastās tulērunt quās iēcērunt. His multōs graviter vulnerāvērunt et omnēs eōs timuērunt. HĪ latrōnēs centuriōnem habuērunt, fuērunt enim circiter centum latrōnēs, sed nōn omnēs ūnum tēctum oppugnāvērunt. In partēs dīvisi sunt. Ubi ad hoc tēctum vēnērunt, dominus servōs ad sē vocāvit et gladits et pilis et hastīs et saxīs latrōnēs excēpērunt. Fortiter omnēs tēctum dēfendērunt. Paene bellum gessērunt. Dominus erat imperātor, nam lēgātus in exercitū Rōmānō fuerat et bellum bene scřvit. Cum paucīs comitibus inter latrōnēs prōcessit et gladiō suōo multōs interfēcit. Comitēs eius erant fortēs quod ipse fortis erat. Ubi hoc bellum cum latrōnibus diū gestum est et servī quoque saxīs et tēlis multōs vulnerāvệrunt, latrōnēs ex suis finibus expulērunt. "Is servus quī centuriōnem latrōnum interficiet,” inquit dominus, “corōnam habēbit et eum liberum faciam. Sī civitās latrōnēs nōn vincere potest, nōs ipsī eōs expellēmus.” Multī servī sē fortēs probāvērunt et quīdam centuriōnem vulnerāvit sed nēmō eum interfēcit. Ubi expulsus est, latrōnēs convocāvit et omnēs discessērunt. Si vir scūtō sē dēfendit et bona tēla fert et ā comitibus suis quoque dēfenditur, difficile est eum interficere. Ubi latrōnēs discessērunt, dominus servōs convocāvit. Multt ā latrōnibus vulnerātī erant sed nēmō graviter vulnerātus est, et nēmō interfectus est. Vōs laudāre volō,” inquit dominus, “bene enim hoc bellum gessistis. Celeriter latrōnēs expulistis. Malīs tēlis bene