Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/84

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
LESSON XXXVII

Haec est Insula ubi exsul paene sōlus habitat. Amfcōs suōs nōn videt. Quandō est hostis, exsul est et hic exsul numquam iterum patriam vidēbit. Septem annīs anteā in hunc locum pervēnit. Magistrātūs patriae, viri magnā vī, exsulem domum venire nōn sinunt quod ōlim ipse hostem patriam intrāre sinēbat. Tum erat victōria hostium qui diū intrā finēs patriae manēbant. Hic vir erat nōn sapiēns at perfidus. Civēs sapientēs salūtem patriae cupiunt. Nunc exsul nihil habet. Patriam, amīcōs, domum, patrem, mātrem nōn videt. Semper, autem, sē iterum domum itūrum esse spērat. In numero hostium cfvitāte habētur. Hōc modō vir exsul factus est: Ōlim patria diū cum hostibus pugnāverat. Uterque exercitus, bellō dēfessus, pācem cupiēbat. mīlitēs oficia neglegere et domum Ire paene parāti erant, sed uterque exercitus victōriam cupiēbat. "Quō modō pāx esse potest sine victōria?” rogāvit magistrātus maximus. mīlitēs vōcem magistrātūs audiēbant et diūtius in bellō manēbant. Paucī mīlitēs, autem, magistrātūs patriae nōn laudābant. Apud eōs erat exsul, explōrātor bonus, qut interdum cōnsilia hostium cognōscēbat. "Quō tempore erit finis belli?” explōrātor cum alis mīlitibus inquit. “Nisi mox finis erit, salūtem fugā petam.” Paucis diebus posteā explōrātor ē castris it. Flūmen exercitum explōrātōris ab alterō exercitū divīsit. Trāns pontem properāvit et noctū in castellum hostium pervēnit. Seūtum et galeam et alia tēla hostium portāvit et nōn cognōscēbštur. Mox ille et ūnus ex hostium explōrātōribus erant amīct. Uterque bellō dēfessus pācem petivit. Mox cōnsilium cēperant.