Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/90

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
LESSON XL

Prō comitibus suls fortis eques stetit et hoc dixit: Nōs sumus cīvēs quī in rēgnō habitāmus. Rēx quī nōn hīc habitat imperium in hōc rēgnō habet. Nōs rēgī omnia quae petit damus et multōs annōs dedimus. Omnia imperāta rēgis faci- mus. Intereā quid rēx nōbīs dat? Quid recipimus ex rēge? Honōremne an iniūriam recipimus? Utrum vult rēx? Pācem? An bellum? Quid nōs facere dēbēmus? Quid facere possu- mus? Apud mē sunt tēla. Haec tēla sūmam. Vōs quogque tēla capite. Nolite ad loca eōrum ea restituere. Prō cīvibus usque ad finem vītae pugnābimus!” Ex illō locō exiērunt illi civēs et magnā vĨ pugnāre coepē- runt. Tum bellum grave inceptum est. Castella et castra rēgis civēs circumvēnērunt et ignibus dēlēvērunt. Numquam cīvēs sē recēpērunt at semper mīlitēs rēgis fūgērunt. Vigilēs dispositī sunt; alter vigil alterum successit (vigiliās nōn habuērunt quod nōn erant Rōmān); pontēs frāctī sunt et secūribus caesi sunt. Omnia genera tēlōrum cīvēs habuērunt quod pauci civēs mīlitēs fuerant ubi bellum inceptum est. Civēs urbis huius pācem amāverant. Tamen quamquam mīlitēs nōn fuerant, civēs validī fuerant et mox mīlitēs bonī facti sunt. Diū pugnātum est. Tandem civēs vīcērunt et ho- diē nōs sumus liberī quod eques fortis hoc dixit: “Rēx nōbis nōn benignus est. Liber erō aut moriar.”